monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO I. <<<     >>> SERMO III.

SERMO II. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc psalmo, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri, ne recte dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet. Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam peccatum iniquitas est, et qui operantur iniquitatem, non utique in viis eius ambulaverunt; aut quia dubium non est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque vitandam scriptum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Alioquin non adderetur, Et veritas in nobis non est; sed diceretur, Humilitas in nobis non est: praesertim quia sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Ioannes dixisset, ad iunxit: 'Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate'. Quid hic dicit, quid contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur? Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi, fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et veraciter humilis; exclamet, inquam: 'Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.' Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum, non alta sapientes, sed humilibus consentientes : non ait, colloquentes, sed, consentientes; quod non fit ore, sed corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem. Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum, Noli altum dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero audias, Noli altum sapere, sed time (non enim ait, dicere, sed, sapere); cur non etiam intus es humilis ubi sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua mentiatur? Legis, vel audis, Noli altum sapere, sed time: et tu in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere.
2 Et unde, inquis, scriptum est, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? An vero sancti Domini non ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum; quoniam peccatum iniquitas est. Exsurge in adiutorium mihi, Domine Iesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Et unde dicebam, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus? Unde dicebam, Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? Unde dicebam, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem? Quae certior via Domini, quam fides ex qua iustus vivit? In cuius alterius viae itinere ad superna tendebam, quando dicebam, 'Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu'? Postremo in qua alia via cucurreram, quando dicebam, Bonum certamen certavi, cursum consummavi? Satis sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas; habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse seducat, an vero quod beatus Ioannes eius coapostolus sapiat: quoniam veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago? Et hoc audivimus: iam itaque illud interrogamus, Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas; cum Psalmus sanctus insonet dicens, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? Audi continuo respondentem per sententiam consequentem: Si quod nolo, inquit, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia iam non ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.
3 Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum? Interim iam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini, quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi. Non enim qui operantur iniquitatem, hoc est peccatum, quia peccatum iniquitas est, in viis eius ambulaverunt. Iam vero qua ratione possit intelligi, et agens illud propter corpus mortis huius, in quo lex peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO I. <<<     >>> SERMO III.
monumenta.ch > Augustinus > 2